Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iunii 2013

Lateinischer Monatsrückblick

1. Juli 2013

Contra Erdogan reclamationes fiunt

Proteste in Ankara [Quelle: DPA]
Proteste in der Türkei [Quelle: DPA]

Moderatores Turciae consilium inierunt hortum ad aream Taksim in media urbe Istanbul situm aedificiis explere. Quam rem quod aegre ferunt, per Turciam multi cives in vias exeunt ad demonstrandum se id fieri nolle. Inter reclamationes, quae contra Recep Tayyib Erdogan ministrorum praesidentem habentur, custos publicus occisus est. Reclamantium quoque civium quattuor vitam amiserunt.

Vir modestus in Irania victor

Hassan Rohani clericus modestus electionibus praesidentialibus in Irania habitis victor declaratus est. Ille vir sexaginta quattuor annorum iam e primo suffragio superior exiit. Praesidens novus inter eos numeratur, qui rem publicam renovandam esse censent.

Certaminibus Olympicis reclamatur

In Brasilia plures cives convenerunt reclamantes quam his viginti annis. Rio de Janeiro in capite et aliis in urbibus acriter cum custodibus publicis conflixerunt. Queruntur de magistratibus corruptis neque volunt pecunias publicas impendi in certamina pedilusorum mundana et in ludos Olympicos.

Novus magister civium Romanorum

Ignazio Marino Democrata Socialis successit Gianni Alemanno Conservativo, qui adhuc magister civium Romanorum fuit. Marino medicus duodesexaginta annorum e suffragio decretorio victor exiit. Qui ad id tempus senator fuit et collegium saluti civium curandae moderatus est.

In Germania inundationes permagnae

Überflutetes Arneburg-Ortsschild [Quelle: Radio Bremen]
In Germania inundationes permagnae

In regionibus Germaniae ad meridiem et ad orientem sitis loca demissa inundationibus devastata sunt. Danuvius, Albis, Sala multaque alia flumina minora alveis excesserunt. Maxime afflicta sunt Passavium oppidum Bavariae orientalis et Magdeburgum. Milites Germaniae in regionibus in discrimen vocatis subvenerunt adiutoribus voluntariis, qui magna frequentia aquas arcebant.

Auctor caedis quaeritur                   

Quadraginta annis post mortem Pablo Neruda poetae custodes publici Chilenses quaerunt virum, qui eum veneno interfecit. Suspicio est exploratorem Americanum bifariam agentem hunc auctorem per orbem terrarum notum praemioque Nobeliano ornatum necavisse. Corpus poetae paucis septimanis ante effossum erat.

Triumphus triplex Bavarorum

Primum omnium manuum pedifollicarum Germaniae manui Bayern München contigit campionatum triplicem adipisci; nam pedilusores Bavari non solum campiones et Germaniae et Europae facti sunt, sed etiam poculum Germaniae domum rettulerunt. Quo facto Jupp Heynckes exercitator quasi lauro coronatus est. Campionatus triplex adhuc sex manibus pedilusorum contigit et paucis septimanis ante pedilustricibus Wolfsburgensibus.

Congressus odonatologorum mundanus

Eine Libelle, die auf einem Rad sitzt. [Quelle: Radio Bremen, Andreas Palme]
Eine Libelle [Quelle: Radio Bremen, Andreas Palme]

Frisingiam ex toto mundo convenerunt plus centum odonatologi, qui sunt homines libellularum periti, ut colloquerentur de rebus nuper de his insectis investigatis, quorum plus quinque milia specierum in orbe terrarum sunt. Praeterea excursiones factae sunt ad loca, ubi species rarae videri possunt. Tales congressus alternis annis habentur in diversis partibus terrarum.

Notabilia: Gloria vel mors in Colosseo

Scimus per imperium Romanum permulta amphitheatra fuisse, quorum clarissimum fuit Colosseum Romae a Vespasiano exstructum. Ibi gladiatores dimicando gloriam sibi pepererunt vel vitam amiserunt. Quales fuerunt condiciones, quibus illi pugnatores erant subiecti, nunc in museo vici Kalkriese magna expositione cognosci potest usque in mensem Octobrem ineuntem. Rerum, quae ibi monstrantur, plurimae ex Italia allatae  sunt neque antea in Germania spectari potuerunt. In horto musei instructiones habentur, quem ad modum gladiatores exercebantur.

Plura invenies sub:

Mythos Gladiator im Museum und Park Kalkriese

Illa quis fuit?

Mulieres viros perdunt. Omnibus libidinum illecebris eorum animum et mores corrumpunt, praesertim si ex oriente ortae sunt. Vir ita corruptus inter homines fortes et graves nihili est; illum et imprimis talem mulierem insectari licet.

Existimavit autem homo vere politicus machinam quandam invenisse, ut imperii collegam devinceret. Propagavit illum non iam esse  virum vere Romanum, illum esse effeminatum, qui barbarae mulieri se subiecisset. Et illa mulier quasi natura facta esse videtur ad eam partem agendam. Nam ex oriente orta, apta ad alliciendos hominum animos atque ambitiosa fuit. Deinde mulieris fama, quae profluit e Romanis tantum fontibus -nam alii fontes diu ignoti erant -, definita et descripta est: Fuisse crudelem, avaram, luxuriosam, lascivam. Quin etiam scortum regium apellatam esse legimus.

Nescimus, utrum ipsa sibi mortem consciverit an interfecta sit. Unum tantummodo scimus id mense Augusto accidisse.

Ille fuit:
Imperator L. Domitius Ahenobarbus Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Juni 2013

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Iunii [4:50 Minuten]

Nuntios recitat: Frank Schirmer

Rubriken