Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iulii 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. August 2015

Denuo pecuniae credendae

Die Flaggen von Griechenland und der EU rasen aufeinander zu [Quelle: Radio Bremen, Grafik]

Parlamentum Atheniense suffragiis longe plurimis decrevit, ut res argentaria atque iudiciaria transformarentur. Quae decreta moderatores Unionis Europaeae condicionem statuerant, sine qua de novis pecuniis credendis agere nolebant. His pecuniis ruinam fortunarum Graeciae averti consilium est.

Dissensio perpetua finita                                    

Postquam per multos annos inter Iranos et civitates potentissimas orbis terrarum de vi atomica in Irania adhibenda actum est, tandem dissensio de ea re composita est. Moderatores Iraniae se obligaverunt, ne tela atomica conficerent. Invicem poenae Iraniae sanctae ab initio posteri anni gradatim tollentur.

Papa veniam petit                                                                        

Der neue Papst [Quelle: ARD]
Papst Franziskus [Quelle: ARD]

Franciscus papa excusatione deprecatus est ea scelera, quae nomine ecclesiae in indigenas Americae a colonis commissa essent. Caput ecclesiae catholicae omnem occupationem alienarum terrarum condemnavit. Qui Pontifex ex Argentina ortus dum per Americam Meridianam iter facit, identidem monuit, ut pauperes sublevarentur et homines avidi coërcerentur.

Gubernator commutatus

Carsten Sieling am Pult bei der Regierungserklärung [Quelle: Radio Bremen]

Carsten Sieling a parlamento Bremensi magister civium electus est. Succedit Jens Böhrnsen illum, qui electionibus mense Maio habitis res urbis rursus gubernare noluit. Sieling autem ex officio Angela Merkel cancellariae de sexagesimo primo anniversario gratulatus est.

In Germania calores maximi

Germania calorem experta est, quo maior numquam antea fuit. Kitzingen in oppido Bavarico meteorologi quadraginta virgula tres gradus Celsianos mensi sunt. Nullo tempore in Germania, postquam anno millesimo octingentesimo octogesimo primo coeptum est meteorologica assidue enotari, thermometra plus graduum indicaverunt.

A Terra praeter Plutonem

Ante novem annos a Terra profectum exploratrum nomine New Horizons - i.e. Novi Horizontes - longum ad Plutonem iter confecit. Illa navis spatialis microplanetam a duodecim milibus chiliometris praetervolavit. Quod caeleste corpus remotum ante octoginta quinque demum annos detectum erat.

Hereditas mundi Hamburgensis

Vici et horreorum et tabulatoriorum mercatorum Hamburgenses a confoederatione UNESCO in hereditatibus mundanis numerati sunt. Quo facto in Germania nunc quadraginta loci hunc honorem acceperunt, Hamburgi autem primus. Horreorum vicus anno millesimo octingentesimo octogesimo quinto aedificari coeptus est. Nulla alia horreorum aggregatio per orbem terrarum tam late patet.  

Columnae Vespasiani

Romae septem columnae Templi Pacis Vespasiani reponuntur. Qui imperator Romanus hoc templum Hierosolymis captis anno septuagesimo quinto faciendum curaverat. Quando Templum Pacis ruerit, incertum est.

Notabilia: Res vitreae Romanae

Vitra sunt fragilia, at vitra fracta diu manent. Aventici in oppido Helvetico nuper officina vitraria temporis Romani atque magna copia vitrorum fractorum detectae sunt. De quibus rebus nunc ibi in museo expositio est usque ad Kalendas Novembres, in qua non modo specimen talis officinae monstratur, sed etiam videri potest, quanta varietate olim vitra conflata sint.

Plura invenies in interrete sub

Fragile Römische Gläser

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Juli 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis lulii 2015 [4:00 Minuten]

Nuntios recitat: Frank Schirmer

Proximi nuntii provenient Kalendis Octobribus.

Optamus lectoribus nostris, ut sint feriae iis iucundae.

Rubriken