Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Iulii 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. August 2014

Pedilusores Germani triumphant

Collage Weltmeister WM 2014 [Quelle: Twitter Manuel Neuer/ Twitter Mario Götze/ Twitter Lukas Podolski/ Twitter DFB Team]

Manus pedifollica Germaniae in certamine finali in urbe Rio de Janeiro habito manum Argentinae uno ad nullum vicit. Qua victoria quartum campionatum mundanum assecuta est. Angela Merkel cancellaria et Joachim Gauck praesidens Germaniae ad hoc ipsum certamen finale in Brasiliam profecti erant. Post reditum in Germaniam manus in urbe Berolino a magna multitudine hominum effrenatorum atque furentium celebrata est.

In regione Gaza actiones bellicae effrenatae

Postquam inter civitatem Israel et Hamas consociationem Palaestinensium ad arma ventum est, violentia modum excessit. Exercitus Israelianus regionem Gazae bombis et copiis petivit, cum terroristae Hamas consociationis islamisticae missilibus territorium Israelianum aggressi essent. Adhuc in regione Gaza impetibus Israelianis plus mille et trecenti homines vitam amiserunt.

Exercitus Ucrainus progreditur

Exercitus Ucrainae bellum pergit, quo urbes et stationes regionum civitatis orientalium recuperentur, quae occupatae sunt ab hominibus seditiosis, qui Russiae adiungi malunt. Quibus in proeliis multi milites utriusque partis occisi sunt. Petro Poroschenko Ucrainae praesidens nihilominus declaravit se paratum esse ad colloquendum cum adversariis de indutiis.

Juncker electus

Jean-Claude Juncker [Quelle: EPP Dublin Congress]
Jean-Claude Juncker [Quelle: EPP Dublin Congress]

Jean-Claude Juncker Luxemburgensis a parlamento Europaeo creatus est praesidens Commissionis Unionis Europaeae. Maior legatorum numerus iam primo suffragio illum virum undesexaginta annorum elegit. Juncker a moderatoribus civitatum Unionis Europaeae propositus erat ducibus Magnae Britanniae et Hungariae adversantibus.

Pacta sunt servanda

Non iam examinandum est, an Turciae civis, qui in Germaniam migrare vult, ut cum marito aut uxore vivat, linguam Theodiscam didicerit. Ea examina, quae ante septem annos instituta sunt, non legitima esse a iudicibus Europaeis declaratum est, quod foedera, quae moderatores Germaniae et Turciae fecerunt, rumpunt.

Woelki archiepiscopus Coloniae

Franciscus papa Rainer Maria Woelki cardinalem Berolini archiepiscopum Coloniae constituit. Quae res incolas huius urbis magno gaudio affecit, quippe cum e Colonia ortus esset. Episcopatus, cui Woelki praeerit, divitissimus Germaniae est. Succedit Joachim cardinali Meisner, de quo alius aliam opinionem habuerat.

In Gorch Fock nave nauarchus novus

Die Gorch Fock läuft abgetakelt in Bremerhaven ein, um in im Dock der Bredo repariert zu werden [Quelle: Radio Bremen]
Gorch Fock

Navis longa nomine Gorch Fock data est nauarcho novo gubernanda. Cui navigio trium malorum praefectus est Nils Brandt magister navium longarum, qui ex urbe Bremerhaven ortus est. Sunt amplius quinquaginta anni, quod hac in nave nautae classis Germaniae docentur, qua ratione vela dentur.

Dies festi Augusti

Duobus milibus annis ante e vita cessit Augustus, primus Romanorum imperator, ante diem quartum decimum Kalendas Septembres. Huius diei memoria per totum orbem litteris atque orationibus celebratur. Et recordatio huius imperatoris nondum oblitterata est usque ad hodiernum diem mense ab eo nominato.

Notabilia: Aquaeductus Romanorum

Inter reliquias antiquitatis, quae etiam hominibus nostrorum temporum sunt admirationi, certe sunt aquae a Romanis constructae, sive sub terra, sive in substructionibus, praecipue autem si in operibus arcuatis ducebantur. Talia Tolbiaci in museo thermarum usque in mensem Octobrem demonstrantur expositione, quae photographemata vel typos vel ipsas reliquias exhibet.

Plura invenies in interrete sub:

Wasser für Roms Städte

Ille quis fuit:

Nos omnes aliquando illius imaginem vidimus: os probum, super frontem capilli aquis salientibus similes subriguntur. Quo comptu imago Alexandri Magni in memoriam reducitur; eius fortuna atque divina virtus imperatoria illi affiguntur. Et sine dubio ille erat eximia belli scientia et fortuna egregia. Apud Plutarchum scriptorem legimus illum de tribus partibus terrarum triumphavisse et quasi toti orbi terrarum iugum imposuisse; id antea nulli umquam contigerat. In tractanda re publica autem non multum profecit, quamquam omnibus viribus contendit, ut optimatibus gratus esset.  Quinquies uxorem duxit, primam filiam iudicis, qui quaestionem in eum haberet. Alias duxit ad amicitias iungendas cum viris, quorum vis et auctoritas in civitate erat magna. Postquam senatu iubente bellum ingressus ingentem cladem accepit et fuga salutem petens in Aegyptum se recepit, pridie eius diei, quam duodesexagesimum annum complevit, trucidatus est.

Ille fuit in Nuntiis mensis Iunii

Marcus Antonius, sodalis et postea rivalis Octaviani

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Juli 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Iulii 2014 [5:30 Minuten]

Nuntios recitat: Kurt Hille

Proximi nuntii Kalendis Octobribus divulgabuntur. Exoptamus, ut amicis linguae Latinae  tempus aestivum sit optimum.

Rubriken