Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. Februar 2015

Insidiae libertati paratae

Parisiis in urbe tres terroristae Islamistici pluribus locis septendecim homines per insidias trucidaverunt. In quibus fuerunt nonnulli pictores periodici satirici Charlie Hebdo vocati. Per Europam aliquot centena milia hominum de eis recordati sunt, qui interfecti erant. Eodem tempore in omnibus Europae civitatibus cura adhibita est, ut incolae tutiores redderentur. Multi Islamistae comprehensi sunt, quod suspicio erat eos consilia terroristica iniisse.

Alexis Tsipras [Quelle: DPA]
Alexis Tsipras [Quelle: DPA]

In Graecia Sinistri vicerunt

Ex electionibus parlamentariis Graeciae Consociatio Extremorum Sinistrorum Syriza nominata Alexis Tsipras duce victrix exiit. Tsipras pronuntiavit Graecos nihil nisi partem pecuniarum immensium, quas Unioni Europaeae deberent, reddituros. At Bruxellis perseveratur in eo, quod Graecis debita persolvenda  sint.

Caput Europaeum Culturae

Urbs Pilsna in Bohemia sita solemni celebratione Caput Europaeum Culturae huius anni se ostendit. Pilsna, te patefac! Qua voce per totum annum expositiones, concentus et alia spectacula praebebuntur. Urbi Pilsnae hic titulus attributus erat simul cum Montibus urbe Valloniae.

Mundus calefit

Nullo tempore postquam coeptum est meteorologica assidue enotari, in orbe terrarum calor tantus erat quantus anno praeterito. Calor medius tum quattuordecim virgula sex gradus Celsiani erant. Homines docti exspectant per orbem terrarum ex hac climatis commutatione numerum calamitatum aestu, siccitate, inundationibus effectarum auctum iri.

In Germania incolarum numerus crescit

Anno bis millesimo quarto decimo plures homines in Germaniam migraverunt quam singulis his viginti annis. Anno praeterito numerus eorum, qui accesserunt, maior erat quam eorum, qui emigraverunt. Plurimi advenarum migraverunt e Polonia, Dacoromania, Italia. Factionum duces gaudebant incremento, quod Germaniae opus esset hominibus rerum peritis. Ideo studeri, ut tales advenae allicerentur.

Commeatus ferriviarius constantior

Ein roter Zug der Deutschen Bahn trägt ein Plakat mit der Aufschrift GDL und steht im Bahnhof am Gleis. [Quelle: Radio Bremen, Johanna Ohlau]
Ein roter Zug der Deutschen Bahn [Quelle: Radio Bremen, Johanna Ohlau]

Tramina societatis ferriviariae Germanicae anno praeterito diligentius horarium secuta sunt. Neque vero omnia praestitit societas, quae sibi proposuerat. Nam quarta fere traminum pars non intra spatium concessum iter perfecit. Societas ferriviaria declaravit commeatum et operistitiis et tempestatibus impeditum esse.

Omnium optima

Lindsey Vonn e Civitatibus Unitis Americae orta nartatrix nunc optima facta est. Victoria sexagesima tertia parta optimam quamque nartatione superat. Lindsey Vonn, quae certaminibus nartationis et Olympicis et mundanis vicit, loco primo depulit Annemarie Moser-Pröll Austriacam.

Optimus pedilusor anni praeteriti

 [Quelle: ]

Cristiano Ronaldo e Portugallia ortus optimus pedilusor orbis terrarum declaratus est. Manuel Neuer portarius Bayern München societatis pedifollicae tertium locum obtinet. Joachim Löw, quo duce manus pedifollica Germaniae in Brasilia campionatum mundanum adepta est, opinione rerum pedifollicarum peritorum exercitator optimus fuit, quod suspicio erat eos consilia terroristica iniisse.

Notabilia: Curatio morborum tempore imperii Romani

Inter res pessimas est, si quem bona valetudo deficiat. Tunc medici medicinaeque desiderium est magnum. Id iam temporibus Romanis valuit. De medicis eorum temporum et de eis, quae ad morbos sanandos pertinent, methodis, medicaminibus, instrumentis, pecuniis solvendis  certiorem fieri licet in expositione, quae usque in mensem Martium ineuntem visi potest in horto archaeologico Romano Ruffenhofen, qui non est procul ab oppido Dinkelsbühl.

Plura invenies in interrete sub:

Der Römerpark Ruffenhofen

Ille quis fuit:

Nemo umquam peius audivit a posteris quam ille, quem quaerimus. Imprimis Christiani illum hominem libidinosum, intemperantem, impurum fuisse contendebant. Graecus fuit genere Attico ortus. Pater illius, qui in insula Ionica colonus et praeceptor familiam sustentavit, liberos suos diligenter educandos curavit. Ille quattuordecim annos natus philosophiae se tradidit. Quibus studiis deditus viginti fere annos degerat, cum Athenis fundum octoginta minis emit. Ibi una cum discipulis et amicis, viris, feminis, servis plus quam triginta annos vixit. Omnes docuit vitam beatam parari posse cupiditates ratione explendo et dolores vitando: nam qui nesciant cupiditates ratione sequi, eos maiores dolores passuros esse. Ab hac doctrina non abhorret illa inscriptio, qua ii, qui conventum visitaverunt, salutati sunt: „Intra, hospes! Hic tibi praebentur et panis et aqua effuse. Cupiditates tuae expleantur neve irritentur.“ Hoc ad hominem libidinosum, intemperantem, impurum. Ante duo milia ducentos octoginta annos quamvis morbo gravi vexatus mortuus est hilari animo.

Ille fuit in nuntiis mensis Decembris:

P. Aelius Hadrianus, qui Traiano imperatori successit

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Januar 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis lanuarii 2015 [5:42 Minuten]

Nuntios recitat: Kurt Hille

Rubriken