Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. Februar 2014

Discordiae in Ucraina aggravatae

Proteste in Kiew [Quelle: AFP]
Proteste in Kiew [Quelle: AFP]

In Ucraina inter moderatores civitatis et cives adversantes, qui democratiae student, acrius de potestate pugnatur. Proeliis in viis commissis nonnulli homines vitam amiserunt. Per aliquot menses adversarii regentium postulabant, ut Victor Yanucovych eiusque ministri munere se abdicarent et ut civitas societatem Unionis Europaeae peteret.

Unio Europaea milites in Africam mittet

Ministri Unionis Europaeae ab exteris decreverunt, ut ad mille militum in Africam Centralem mitterentur. Quibus milites Francogalliae ibi versantes adiuvandi erunt. Illa civitas Africana tumultibus perturbatur, postquam muslimi seditiosi rerum potiti sunt. Consilium Securitatis Unitarum Nationum hanc expeditionem probavit.

Graecia praesidentiam suscipit

Initio anni Graeci praesidentiam Unionis Europaeae per proximos sex menses susceperunt. Inauguratio Athenis in capite Graeciae celebrata est; cui interfuerunt et Antonis Samaras et omnes commissarii Unionis Europaeae. Moderatoribus Graeciae pecuniis ab Europaeis creditis vix contigerat, ut ruinam civitatis averterent.

Plures Christiani oppressi

Per orbem terrarum numerus Christianorum crevit, qui opprimuntur. Magistratus Vaticani nuntiant centum fere miliones Christianorum anno proximo aut oppressos aut coactos esse, ut a fide sua desciscerent. Christiani maxime vexantur in Corea Septentrionali, Somalia, Syria.

Incolae plures

Censu habito magistratus Germaniae existimant praeterito anno numerum incolarum rursus crevisse. Qui igitur numerus tres iam annos auctus est. Quod tum quoque effectum est per homines immigrantes.

Carolus Magnus in memoriam reducitur

Karl der Große, Gemälde von Alberecht Dürer (Ausschnitt) [Quelle: gemeinfrei, Albrecht Dürer]
Karl der Große [Quelle: gemeinfrei, Albrecht Dürer]

Aquis Grani illa in urbe imperiali annus memorialis Caroli Magni sacris sollemnibus initus est. Ille Francorum princeps ante mille ducentos annos mense Ianuario in palatio illo sibi gratissimo mortuus erat. Per totum hunc annum et per totam Germaniam illius memoriae celebrationes apparabuntur.

Amat viros

Thomas Hitzlsperger ille pedilusor Germaniae pristinus in lucem protulit se viros amare. Primum factum est, ut Germaniae pedilusor illustris profiteretur se homophilum esse. Ob hanc confessionem per orbem terrarum laudatus est.

Schumacher campioni timetur

Plus quam tribus septimanis post quam casus gravissimus acciderat, ubique terrarum etiam nunc ii, qui rebus athleticis favent, solliciti sunt de valetudine Michael Schumacher aurigae. Qui campio mundanus Formulae Unius pristinus in Alpibus Francogallicis nartans in saxum praecipitaverat. Athleta adhuc a medicis soporatus mox experrecturus esse speratur

Notabilia: Vita Pompeiana expositione dignata

Anno undeoctogesimo post Christum natum Vesuvius mons oppida velut Pompeios vel Herculaneum obruit et regionem illam longe lateque vastavit. Sed quae illis temporibus erat calamitas gravis, mutatum est in thesaurum scientiae, postquam illa loca effodi coepta sunt saeculo duodevicesimo. Nam cognosci potuit, quemadmodum homines tum ibi vitas degissent. Multae res ibi inventae velut statuae, picturae, opera musiva Monaci nunc exhibentur usque in mensem Martium. Praeterea in memoriam vocatur, quem effectum habuerit in Germania notitia oppidorum illic repertorum.

Plura invenies in interrete sub

Ille quis fuit:

Natus est in capite patriae, ubi pater iuris prudentiae operam dedit. Magna diligentia eruditus excellebat inter homines doctos suae aetatis. Quamquam diu haesivit, an sibi vita monastica sit eligenda, patris professionem sibi elegit. A rege legatus in terra aliena de commercio egit ibique librum conscribere coepit, quo et nunc celeber est. In illo opere facit nautam peregrinum narrare de civitate, quam in regione aequatoriali mundi novi adierit. Ibi omnia e consensu civium agi neque cuiquam inopiam esse. Paulo post consiliarius regis factus eum adiuvit in libello conscribendo, quo adversabatur eis, qui ecclesiae renovandae studebant. Sed non semper regi concordia coniunctus erat. Quamquam primus homo laicus cancellarius patriae suae erat factus, post tres fere annos munere se abdicavit, quod ei persuasum erat regem non id facere, quod ius fasque esset. Post paucos annos, quod iure iurando regis consiliis assentiri negavit, capitis damnatus est et supplicium de eo sumptum.

Illa fuit in Nuntiis mensis Decembris:

Livia, uxor eius viri, qui post imperator Augustus factus est. 

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Januar 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Ianuarii 2014 [4:51 Minuten]

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Rubriken