Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Februarii 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. März 2015

Indutiae violatae

Indutiis in urbe Minsk factis tamen in Ucraina orientali seditiosi, qui Russiae favent, cum copiis rei publicae Ucrainae pugnare pergunt. Adversarii saepius iam a Nationibus Unitis iussi sunt indutias servare. Angela Merkel Germaniae cancellaria, François Hollande Francogalliae, Petro Poroschenko Ucrainae, Vladimir Putin Russiae praesidentes pacem composuerant.

Ruina ad tempus aversa

Ministri fiscales Unionis Europaeae et novi moderatores Graeciae pactum de condicionibus auxilii factum in quattuor menses propagaverunt. Qua ratione ruina fortunarum civitatis ad tempus aversa est. Praeterea Graeciae moderatores polliciti sunt se omnibus creditoribus quae debentur dissoluturos esse.

Iudaei ad emigrandum evocati

Der israelische Premierminister Benjamin Netanjahu [Quelle: DAPD]

Benjamin Netanjahu primus minister Israëlianus Iudaeos in Europa viventes invitavit, ut in Israëlem migrarent. His verbis respondit ad insidias terroristicas, quibus Parisiis atque Hafniae aliquot Iudaei ab islamistis extremis necati erant. Ille primus minister dixit in Europa Iudaeos trucidatos esse nulla alia de causa nisi quod Iudaei essent.

In Libya Christianis capita abscisa

Ut illos unum et viginti Christianos Aegyptios ulcisceretur, quorum capita praecisa erant, Abdel Fattah el-Sisi praesidens Aegypti bellum indixit in terroristarum Libycorum greges, qui ipsi Civitatem Islamicam se vocant. Eadem oratione Unitarum Nationum consultum petivit, secundum quod liceret in civitatem illam finitimam invadere. Illos Christianos contra ius belli trucidatos esse toto orbe terrarum condemnatum est.

Democratae Sociales triumphant

Olaf Scholz [Quelle: DPA, Maurizio Gambarini]
Olaf Scholz [Quelle: DPA, Maurizio Gambarini]

Olaf Scholz eiusque Democratae Sociales in electione parlamentaria Hamburgensi victoriam magnam consecuti sunt. Democratae Christiani in ea urbe Hanseatica cladem maiorem acceperunt quam umquam antea. Et Liberales parlamento novo intererunt et Factio Alternativa Germaniae. Virides autem et Factio Sinistra sedium numerum paululum auxerunt.

Praefectus novus Pontificiae cohortis Helveticae

Christof Graf praefectus novus Pontificiae cohortis Helveticae est. Quae cohors et Palatium Apostolicum et aditus Civitatis Vaticanae custodit eademque incolumitatem papae curat. Instituta est anno millesimo quingentesimo sexto a Iulio Secundo papa.

Iter ad polum meridianum perfectum

Martin Szwed Virttembergensis sine comitibus terram Antarcticam percurrit. Illum cursum mille trecentorum chiliometrorum intra quattuordecim dies perfecit. Quod iter numquam antea celerius percursum erat. Poena autem athletae impendet, quod profectus erat potestate a magistratibus non data.

Ictus anni

Die Nationalspieler Mario Götze und Mesut Özil [Quelle: DPA]

Mario Götze pedilusor optimo ictu anni praeteriti follem portae intulit. Quod fuit in certamine finali campionatus mundani, cum manus Germanica ictu eius Argentinam uno ad nullum vicit. Pedilusor ille suffragia longe plurima spectatorum emissionis televisificae athleticae ARD adeptus est.

Notabilia: Artificia fabrilia Romanorum praestantissima

Hypocausta, machinae tractoriae, balnea voluptuaria, res tales iam Romanis antiquis notae erant. Qui velint plura noscere, adeant expositionem, quae Hanoverae usque in mensem Aprilem invitat qui velint, ut ipsi experiantur, quibus rationibus temporibus imperii Romani aquae in urbes ductae sint vel secundum quae consilia nova oppida instruenda fuerint vel quo modo pontes exstructi sint.

Plura in interrete sub:

HighTech Römer

Ille quis fuit?

Natus est ille, quem quaerimus, tempore bellorum civilium in municipio, quod nonaginta fere milibus passuum abest Roma, Pater erat eques Romanus locuples, qui illum fratremque uno anno maiorem voluit cursum honorum sequi. Ideo ii adulescentes Romam missi sunt, ut arti rhetoricae ad id necessariae studerent. Eo tempore iam pax facta erat, ut ille iuvenis iter facere posset ad claras Asiae urbes, Athenas et Siciliam cognoscendas. Paulo post primis honoribus functus est. At illi cum minus placeret in re publica versari, decrevit Musis vitam dedere. Opera eius sunt multa et varia. Inter ea fuit tragoedia, quae non in nostra tempora pervenit, sed illis temporibus erat celeberrima. Alio opere descripsit, quemadmodum feminarum pulchritudo arte cosmetica promoveri possit, alio opere dabatur catalogus piscium, qui in Ponto inveniebantur. Quod quidem ultimis vitae annis composuit, cum longe Roma abesset a principe relegatus. Cur id factum sit, adhuc in dubio est; at certe iram vehementem eius sibi consciverat.

Ille fuit in nuntiis mensis Ianuarii:

Epicurus philosophus

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Februar 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Februarii 2015 [5:08 Minuten]

Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner

Rubriken