Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Februarii 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. März 2014

In Ucraina res novae

Timoschenko hält eine Rede auf der Bühne [Quelle: Imago / UPI Photo]
Julia Timoschenko [Quelle: Imago / UPI Photo]

Kioviae parlamentum Ucrainae Victor Janukovich praesidenti magistratum abrogavit. Eodem tempore a legatis electiones praesidentiales in diem vicesimum quintum mensis Maii constitutae sunt. Julia Timoshenko partium adversantium capiti, quae per duo iam annos in vinculis tenebatur, parlamento iubente libertas reddita est

Novum caput Italiae

Matteo Renzi a praesidente Giorgio Napolitano Italiano ad iusiurandum adactus moderator civitatis factus est. Sedecim ministros in consilium administrorum vocavit, quorum octo sunt mulieres. Renzi Democrata Socialis undeqadraginta annorum est minimus natu eorum, qui umquam praesides ministrorum Italiae facti sunt.

Helvetia saepta

Suffragio habito Helvetiorum vix maior pars decrevit, ut numerus advenarum terminaretur. Neque vero quisquam nisi cives Unionis Europaeae hoc decreto afficiuntur. José Manuel Barroso, qui praeest commissioni Europaeae, moderatoribus Helvetiae minatus est magistratus Unionis, quae opus essent, praeparaturos.

Coalitio in discrimen vocata

Sebastian Edathy (Archivbild) [Quelle: Imago, IPON]
Sebastian Edathy [Quelle: Imago, IPON]

Hans-Peter Friedrich minister rerum rusticarum propter causam Sebastian Edathy parlamentario pristino imminentem recessit. Cui Christiano Sociali crimini datum est silenda prodidisse. Qui sociis coalitionis  enuntiaverat in Edathy Democratam Socialem de paedophilia inquiri.

Olympia finita

Postquam per undecim dies Sochi in urbe Russica certamina habita sunt, Olympia hiberna vicesima secunda finem habuerunt. Athletae Russiae duodecim nomismata aurea adepti denuo primum locum nationum in Olympiis hibernis nacti sunt. Nonnulli athletae certaminibus exclusi sunt, quod medicaminibus illegitimis usi erant, in his Evi Sachenbacher-Stehle Germana.

Brema in Martem planetam

Mars-Orbiter (Computersimulation) [Quelle: ESA]
Von Bremen zum Mars [Quelle: ESA]

Bremae confecta est pars dividua vehiculi spatialis, quod Martem planetam petat. Anno bis millesimo decimo sexto prima navis spatialis Europaea ad planetam rubrum mittetur. Jens Böhrnsen magister civium Bremensium declaravit exploratrum hoc circumvolitorium traditum esse quasi milliarium in itinere ad Martem conficiendo.

Vestigia maximi momenti inventa

In Britannia vestigia hominum detecta sunt in lapidem arenaceum orae orientalis impressa. His vestigiis humanis vetustiora esse extra Africam nulla homines docti putant. Vestigia hominum adhuc vetustissima in Kenia et Tansania inventa sunt.

Interitus Pompeiorum in pelliculis

Anno septuagesimo nono post Christum natum Pompeii oppidum ad sinum Neapolitanum situm interiit. Quae calamitas nuper a Paul Anderson dispositore rerum cinematographicarum Americano denuo pelliculae mandata est. Quae fabula inde ab hac septimana in tota Germania spectari potest.

Notabilia:

I . Imperium Romanum photographematibus expressum

Usque in  mensem Martium exeuntem Coloniae in museo photographemata spectari possunt, quibus reliquiae exhibentur, quae supersunt de imperio Romano antiquo: loci, ruinae, statuae, artificia.  His imaginibus invitatur ad deliberandum, quae hereditas sit antiquitatis et quanta neglegentia interdum tractetur.

Plura in interrete sub:

Römisch-Germanisches Museum

II. Praedatores et praedati

Antiquis temporibus divites homines domos operibus musivis ornare solebant. Talibus in operibus saepe ferae, quae in terris exoticis vivebant, exhibebantur. Exemplar huius generis optimum nuper in in civitate Israel excavatum est ubi olim fuit oppidum Lydda. Insunt  inter alia elephas, rhinoceros, camelopardalis, leones, leopardi, aves, pisces; nonnullae bestiarum occupatae sunt in venatione. Hoc artificium Berolini in Museo Vetere usque in mensem Maium ineuntem spectari potest.

Plura in interrete sub

Staatliches Museum zu Berlin

Ille quis fuit:


Natus est ille iuris consulto filius et ipse studiosus erat eiusdem disciplinae; neque umquam iudiciario munere functus est. Didicit omnia, quae iuvenem nobilem adornabant, ut artem battuandi, saltandi, equitandi; sed non diu in circulis nobilium versatus est. Immo vero nomen alienae militiae dedit, primum in Hollandia, deinde in Bavaria. Neoburgi Danubii iuvenis nocte quadam Novembri somniavit tria somnia, quibus ei persuasum est, se ad philosophandum natum esse.  Ergo a militia destitit et omnem suam vitam in studiis consumpsit. Id maxime secutus est, ut inveniret aliquid certum et evidens, quod fundamento esse posset scientiae universalis. Et paene omnia, quae in rerum naturarum cognitione effecerat, a viris earum rerum peritis redarguta sunt, omnia praeter hoc ipsum ut dicitur punctum Archimedis: certe esse  cogitantem mentem, quamvis erret et dubitet.

Illa fuit in Nuntiis mensis Ianuarii:

Thomas Morus Utopiae auctor

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Februar 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Februarii [4:40 Minuten]

Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner

Rubriken