Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Decembris 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. Januar 2015

Barack Obama [Quelle: DPA]
Barack Obama [Quelle: DPA]

Reconciliatio inexspectata

Post multa decennia, per quae moderatores Cubae et Civitatum Unitarum Americae infestissimos alii in alios se gesserunt, rationes inter has civitates restitutae sunt. Praeterea consilium est coercitiones leniri, quibus Cuba premebatur. Barack Obama praesidens Americanus declaravit consilium Cubam intercludendi non bene evenisse.

Electiones praematurae

In civitate Israel mense Martio electiones praematurae habebuntur. Id Hierosolymis parlamentum multo maiore numero legatorum decrevit. Coalitio factionum centralium et dextrarum, qua Benjamin Netanjahu nitebatur, dirupta erat propter dissensiones, quae pertinebant ad domos pro colonis Iudaeis aedificandas in parte Hierosolymorum orientali, ubi incolae Arabes vivunt.

Palaestina sancienda habetur

Palaestinam civitatem sui iuris sanciendam esse parlamentum Francogalliae censuit. Neque tamen moderatores civitatis hanc auctoritatem sequi debent. Talem sententiam iam parlamenta Britanniae et Hispaniae nuper tulerunt.

Edward Snowden [Quelle: DPA]
Edward Snowden [Quelle: DPA]

Snowden laureatus

Edward Snowden pristinus speculator tectus Civitatum Unitarum Americae honoratus est Praemio Nobeliano Alternativo, quod iura legitima constitutionibus civitatum sancta defendisset. Snowden, qui exsul in Russia vivit, detexerat speculatores tectos Americanos homines ubique terrarum illegitime speculatos esse. Qua re eum, si in patriam redeat, custodia multorum annorum damnatum iri verisimile est. 

Factionis Sinistrae primus ministrorum praesidens

Bodo Ramelow Sinister in Thuringia ministrorum praesidens creatus est. Hic vir duodesexaginta annorum, qui e regione Bremensi ortus est, Christine Lieberknecht Democratae Christianae successit. Viginti quinque annis post quam in Germaniae Republica Democratica res sine vi et armis commutatae erant, Factionis Sinistrae primus ministrorum praesidens est factus.

Conatus volandi bene absolutus

Capsa spatialis Orion vocata, quae est ab Americanis constructa, a primo volatu e spatio cosmico feliciter rediit. Hoc vehiculum spatiale post quinque annos cum vectoribus in spatium cosmicum mitti consilium est. Spes est post alteros quinque annos illa nave Orion primum homines ad Martem planetam vectum iri.

Novae res pedifollicae

Inde a mense Augusto in cunctis duodeviginti arenis Ligae Foederalis portae machinis photographicis observabuntur. Quo facto in futurum folles portae re vera non illatae cognoscentur. Quibus machinis Britanni iam hodie bono eventu utuntur.

Roberto Albanese im Interview [Quelle: Radio Bremen]
Roberto Albanese im Interview

Campiones mundani Bremenses

Saltatores Bremenses societatis Grün-Gold certamine Latino-Americano campionatum mundanum retinuerunt. Haec manus a Roberto Albanese exercitata vicit greges Russicos, qui et secundum locum et tertium adepti sunt. Bremenses sextum campiones mundani facti sunt.

Notabilia: Augustus in memoriam revocatus

Anno praeterito multae exhibitiones Augusti memoriam celebrabant, quod erat secundum millenium mortis eius. Quarum exhibitionum una adhuc patet Basileae usque in Kalendas Februarias. Describuntur vita eius, familia, potentia, cura morum et explanatur, quemadmodum laudem suam divulgandam curaverit et cur eo imperatore aetas aurea orta esse visum sit.

Plura in interrete sub:

Augustus. Macht, Moral, Marketing vor 2000 Jahren

Ille quis fuit:

Ubi natus sit ille, quem qaerimus, non satis constat. Adolevit in Hispania ulteriore, quo maiores eius permultis annis ante sedem transtulerant; quae gens orta erat ex oppido Italiae, quod et mari inter Italiam et Dalmatiam sito nomen et illi viro, quem quaerimus, cognomen dedit. Imperator factus est tum, cum imperium Romanum maximum fuit. Sed cum ille, cui successit, multa bella gessisset, ipsi cordi fuit, ut fines imperii tutos redderet et ubique terrarum pacem conservaret. Itaque itinera in omnes fere partes imperii fecit. Maxime ei cordi fuerunt partes orientales imperii, quas Graeci incolebant. Primus imperatorum Romanorum more philosophorum Graecorum barbam gessit. Multa aedificia praeclara non solum Romae, sed etiam Athenis aedificavit, sibi ipsi villam amplissimam et luxuriosam prope Romam exstruendam curavit. Constat eum, cum vivus multis hominibus odio fuerit, nostris temporibus in numero imperatorum Romanorum bonorum haberi.

Ille fuit in Nuntiis mensis Novembris

Silvester, qui tempore Constantini imperatoris erat papa

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2014

Nuntios recitat: Hannelore Zöllner

Optamus lectoribus nostris: Sit annus novus vobis bonus, felix, faustus fortunatusque.

Rubriken