Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Decembris 2013

Lateinischer Monatsrückblick

1. Januar 2014

Merkel cancellaria tertium

Bundeskanzlerin Angela Merkel auf der Bühne zum Tag der Deutschen Einheit. [Quelle: Radio Bremen, Jana Neumann]
Angela Merkel [Quelle: Radio Bremen, Jana Neumann]

Tribus mensibus post electiones Angela Merkel a parlamento Germaniae creata est cancellaria tertium. Consilio regentium intersunt quinque ministri Democratarum Christianorum, Democratarum Socialium sex, Christianorum Socialium tres. Ursula von der Leyen praefecta est ministerio defensionis, quod primum in Germania mandatum est mulieri.

Nelson Mandela lugetur

Nelson Mandela [Quelle: AFP]
Nelson Mandela [Quelle: AFP]

Inter caerimoniam magnificam cives Africae Meridianae permulti nec non magnus numerus capitum civitatum totius mundi Nelson Mandela praesidenti pristino  honorem supremum habuerunt. Ille, postquam diu pro libertate hominum nigricolorum pugnavit, primus homo colore nigro civitati suae praefuerat. Is anno vitae nonagesimo sexto mortuus in vico patrio Qunu funere publico sepultus est.

Kioviae ab hominibus permultis reclamatur

Kioviae in capite Ucrainae ingens multitudo hominum postulavit, ut Viktor Janukovic praesidens munere se abdicaret et electiones haberentur praematurae. Vitali Klitschko campio mundanus pugilum, qui a partibus adversantibus stat, munus praesidentis petiturus est.

In Corea Septentrionali de potentia pugnatur

In Corea Septentrionali dum de potentia pugnatur, Kim Jong-un dominator supplicium mortis de Jang Song-thaek affine sumendum curavit. A iudicio militari capitis damnatus erat, quod novis rebus studuisset et largitionibus depravatus esset. Quae poena repraesentata est.

Gauck Olympiis non intererit

Joachim Gauck. [Quelle: Radio Bremen]
Bundespräsident Joachim Gauck

Joachim Gauck praesidens Germaniae Olympia hiberna, quae mense Februario in urbe Sotchi habebuntur, non adibit. Sunt qui dicant causam huius rei esse, quod iura hominum in Russia violentur. Athletas autem Germaniae, qui Olympiis intererunt, Gauck Monaci salutabit e Russia reversos.

In Sinis iubilum

Primum lunae Sinense exploratrum appulsum est. Quo facto non solum Pekini in capite Sinensium animi elati sunt. Post Americanos et cives Unionis Sovieticae pristinae Sinenses sunt tertii, quibus contigit, ut exploratrum lunae immitterent.

Liberalium praeses novus

In electione parlamenti Germaniae clade acerba accepta Liberales capita nova creaverunt. Cum Philipp Rösler munere se abdicavisset, factioni praefectus est Christian Lindner. Liberales maxime id agunt, ut in parlamentum Germaniae revertantur.

Discipuli Germani progressi

In discipulis orbis terrarum comparandis repertum est discipulos Germaniae in studiis progressos esse. Et in arte mathematica et in legendo melius se gerunt quam dimidia pars discipulorum omnium. Quod apparet e novissima quaestione Pisa. Omnibus autem praestare pergunt discipuli civitatum Asiae.

Vir huius anni

Franciscus papa a periodico Americano Time vir huius anni creatus est. Papam fuisse virum maximi momenti in orbe terrarum his duodecim mensibus. Qui pristinus episcopus urbis Buenos Aires mense Martio caput ecclesiae catholicae electus erat.

Notabilia: Carolus Magnus et Helvetia

Scimus Carolum regem Francorum ante mille ducentos annos mortuum esse. Memoria huius viri, cui anno octingentesimo p. Chr. n. die natali Christi Romae in ecclesia Sancti Petri a papa diadema imperatorium impositum erat, celebratur Turici in museo usque in mensem Februarium ineuntem expositione digna, quae spectetur. Demonstratur cur ille meruerit inter viros magnos numerari; nam eo auctore multa et nova formata sunt in litteris, artibus, architectura, religione. Plurimae res quae exhibentur sunt ex Helvetia; sed multa quoque artificia extranea illustrant tempora et regnum eius. Etiam afferuntur, quae homines posteriarum aetatum de eo senserint.

Plura invenies in interrete sub

Karl der Große und die Schweiz

Illa quis fuit:

Quindecim annos nata primum in matrimonium data est viro qui natu multo maior patris propinquus et amicus erat. Vix filium secundum genuerat, cum alius vir ab eo non invito uxorem peteret. Sunt, qui dicant eum primo aspectu amore flagrare coepisse; sunt autem, qui suspicentur eum illam ipsam mulierem in matrimonium ducere voluisse, quod antiquissima gente orta sibi amicitiam cum nobilibus confirmare posset. Quae educata erat, ut sanctitatem, auctoritatem, gloriam domus mariti servaret et, si fieri posset, augeret. Et profecto se ut matrona vere Romana gessisse traditur: uxor facilis, famae suae custos diligentissima non in publico usa est potentia, quae amicitiis muliebribus contineretur. Cuius quoque in sepulcro certe titulus incisus esset velut casta fuit, domum servavit, lanam fecit, abiit, nisi quindecim annos longius vixisset quam maritus. Nam post eius mortem mulier potentissima illorum temporum erat.

Ille fuit in Nuntiis mensis Novembris

Quintus Horatius Flaccus poeta

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2013

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Decembris 2013 [5:11 Minuten]

Nuntios recitat: Hannelore Zöllner

Optamus lectoribus nostris: Sit annus novus vobis bonus, felix, faustus fortunatusque.

Rubriken