Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Augusti et Sepembris 2014

Lateinischer Monatsrückblick

1. August 2014

In oriente indutiae

Aegyptiis se interponentibus inter moderatores Israelianorum et Palaestinensium convenit de indutiis non terminatis. Pactum est, ut obstructio regionis Gazae levaretur, ut apportari possent, quaecumque ad reaedificandum necessaria essent. Hoc bello per septem septimanas gesto plus quam duo milia hominum vitam amiserunt, quorum permulti non erant milites.

Coercitiones adversus Russiam constitutae

Propter Russorum acta, quibus se controversiis Ucrainis immiscuerant, moderatores Unionis Europaeae coercitiones acriores ratas fecerunt. Vladimir Putin Russiae praesidens declaravit non intellegere se, cur id factum esset, et minatus est ea animadversum iri. In Germania homines in rebus oeconomicis occupati vituperaverunt coercitiones auctas.

Commissio Europaea proposita

Jean-Claude Juncker [Quelle: EPP Dublin Congress]
Jean-Claude Juncker [Quelle: EPP Dublin Congress]

Jean-Claude Juncker praesidens commissionis Europaeae designatus ministros Bruxellis publice proposuit. Qui mense Novembri ineunte munera suscipient, cum parlamentarii consenserint.

Scotia in regno permanet

Scotia pars Regni Uniti Britanniae Magnae esse permanet. Populi scito facto maior pars Scotorum decrevit se in civitate sui iuris vivere nolle. Quo facto David Cameron primus minister Britanniae civibus partis septentrionalis promisit eorum proprias potestates auctum iri.

In Suecia potestas tradita

Electionibus parlamentariis in Suecia habitis Democratae Sociales succedunt Conservativis, qui adhuc Frederik Reinfeldt duce rei publicae praefuerunt. Stefan Löfven primus minister novus erit. Veri simile est eum civitatem moderaturum esse nisum numero inferiore legatorum  parlamenti.

Wowereit magistratu se abdicaturus

Klaus Wowereit [Quelle: SPD Berlin]
Klaus Wowereit [Quelle: SPD Berlin]

Klaus Wowereit Berolini magister civium pronuntiavit se abdicaturum munere plus tredecim annos gesto. Itaque ante diem tertium Idus Decembres a potestate decedet. Qui vir nuper civibus minus minusque acceptus erat.

Nos fortunatos!

Asteroides nuper detectus Terram vix evitavit. Illud corpusculum caeleste diametro viginti metrorum supra  Novam Zelandiam Terrae proxime appropinquavit. Tempore adhuc ignoto ille asteroides in circuitu denuo Terrae appropinquabit.

Triumphus pedilusoris Ronaldo

Cristiano Ronaldo verzweifelt [Quelle: dpad, Sebastian Widmann]
Cristiano Ronaldo: Taktisches Desaster [Quelle: dpad, Sebastian Widmann]

Cristiano Ronaldo  Monaci denuo pedilusor optimus Europae creatus est. Anno bis millesimo octavo ille pedilusor e Lusitania ortus primum hoc honore affectus erat. Ronaldo lusor societatis pedifollicae Hispaniae Real Madrid est. Secundum locum obtinuit Manuel Neuer portarius societatis pedifollicae Bayern, tertium Arjen Robben e Hollandia ortus.

Notabila: De via Ausonia

Est via perantiqua, quae a Mosella per montes Dorsum Caninum vocatos fert ad flumen Rhenum, qua iam ante duo milia quingentos annos Celtae usi sunt. Haec a Romanis strata est, ut inter urbes Augustam Treverorum et Moguntiacum praeberetur commercium. De hac via, quae temporibus recentioribus Ausoniae nomen accepit, quod Ausonius poeta eam descripserat, in horto archaeologico Belgino usque in mensem Novembrem adhuc patet expositio; qua expositione inter alia in memoriam reducitur anno ducentesimo tertio decimo imperatorem Caracallam eam restituisse, ut eo facilius exercitum duceret in Germaniam liberam.

Plura invenies in interrete sub:

Archäologiepark Belginum - Die Hunsrück-Römerstraße von Trier nach Mainz

Ille quis fuit:

Ille, quem quaerimus natus est in Nederlandia. Vixit tempore, quo ea, quae homines de mundo et de recto vivendi ordine opinabantur, plane mutata sunt. Praeterea non pauca bella gesta sunt et fuerunt controversiae magnae. Ille notus factus est eximia linguarum Graecae et Latinae notitia et scriptis suis. Eorum non paucis mores hominum emendare studuit. In quibus fuit laus stultitiae, quae eo vivo tricies sexies prelo mandata est. Per multas civitates Europae itinera fecit, nec non in Britanniam. Non modo cum hominibus doctis, sed etiam potentibus ei commercium epistularum fuit. Quamquam paci semper studuit, non contigit ei, ut controversiae eorum temporum auctoritate eius componerentur; quin etiam ab utraque parte vituperatus et infestatus est, et tandem scripta eius in indicem librorum prohibitorum illata sunt, quamquam semper unitatis ecclesiae defensorem se praestiterat. Sed id quidem viginti fere annos post mortem eius evenit.

Ille fuit in Nuntiis mensis Iulii

Cn. Pompeius Magnus imperator, Caesaris rivalis

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick August und September 2014

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntrii Latini mensium Augusti et Septembris [4:28 Minuten]

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Rubriken