Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Aprilis 2015

Lateinischer Monatsrückblick

1. Mai 2015

Schrifsteller Günter Grass [Quelle: Radio Bremen]
Schrifsteller Günter Grass

Günter Grass ubique terrarum lugetur


Günter Grass scriptor aetate octoginta septem annorum mortuus est die tertio decimo mensis Aprilis in valetudinario Lubecensi. Per orbem terrarum homines in re publica versantes et artifices huic, qui praemio Nobeliano ornatus erat, honorem tribuerunt. Auctoritate  enim probatus erat in rebus litterariis et in politicis se praestiterat admonitorem fortem et ad disputationes paratum. Günter Grass excellebat inter scriptores Theodiscos nostrorum temporum.

Compensatio iniuriarum denegata   

Moderatores Germaniae recusant, ne Graecis summam trecentorum fere miliardorum Euronum solvant. Quas pecunias moderatores Graeciae a Germania sibi reddendas postulant, ut ea scelera  compensentur, quae in bello mundano secundo Graecis a Nationalibus Socialistis illata sint. Moderatores Germaniae autem contendunt Germaniam iam explevisse, quae Graeci postularent.

Petersdom in Rom [Quelle: Martina Raake]
Der Petersdom in Rom [Quelle: Martina Raake]

Franciscus papa Turcis bilem movit

Missa Romae celebrata Franciscus papa declaravit primos saeculo vicesimo fuisse Armenios, qui genocidio exstincti essent. Quamobrem moderatores Turciae legatum papae citaverunt. Centum annis ante plus quam decies centena milia Armeniorum in imperio Turcico occisa sunt. Quod fuisse genocidium a moderatoribus Turciae negatur.

Nimrud ab islamistis deletum


Terroristarum grex, qui civitatem islamicam se vocat, Nimrud urbem antiquam in Iraquia sitam delevit. Templa, obelisci, castella antiquissima solo aequata sunt. Nimrud anno millesimo ducentesimo septuagesimo a.Chr.n. conditum quodam tempore Assyriae caput fuerat.

Senatus Hamburgensis novus

Electionibus  parlamentariis ante duos fere menses habitis Democratae Sociales et Virides senatum Hamburgensem novum constituerunt. Quam coalitionem gubernabit Olaf Scholz Democrata Socialis. Quinquennii consilia moderatores imprimis sibi proposuerunt, ut Albis flumen excavaretur peterenturque Olympia.

Ein dicker abgerissener Ast liegt an der Schlachte. [Quelle: Radio Bremen, Kristina Wiede]

Gravia damna facta

Procella Niclas nominata et in Germania et in Austria inque Helvetia post triginta annos damna gravissima fecit. Qua tempestate novem homines vitam amiserunt et commeatus longe lateque impeditus atque inhibitus est.

Centies cucurrit centum diebus                                       

Daren Wendell Americanus centum diebus centum cursus Marathonios absolvit, ut beneficium quoddam praestaret: Civitates Unitas totas percurrens pecunias collegit, ut hominibus in Aethiopia viventibus aqua suppeditaret. Quibus in cursibus tricies calcei restituendi ei erant.

E Tartaris victor

John Degenkolb birotarius primus post centum undeviginti annos Germanus e certamine Tartareo victor exiit. Hic cursus birotarius, qui Parisiis Robacum per vias agrarias et lapidibus stratas ducit, asperrimus orbis terrarum habetur.

Notabilia: Splendidum vitrum

Constantiae in urbe ad lacum Brigantinum sita expositione usque in mensem Septembrem monstratur, quae res vitreae in ea regione ab archaeologis effossae sunt. In his sunt nuper detectae, quae antea exhibitae non sunt.

Plura invenies in interrete sub

Glasklar - Archäologie eines kostbaren Werkstoffes

Weitere Informationen:

Die deutsche Übersetzung:
Lateinischer Monatsrückblick April 2015

Die Nachrichten zum Anhören:
Nuntii Latini mensis Aprilis [5:00 Minuten]

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Rubriken