Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensis Septembris 2017

29. September 2017

Res electionibus quassatae

Ein Stimmelzettel, auf dem ein Kreuz unter "Ihre Stimme" gemacht wird [Quelle: Radio Bremen, Montage]
Bundestagwahl 2017 [Quelle: Radio Bremen, Montage]

Electionibus parlamentariis in Germania habitis factiones Christianorum Democraticorum et Socialium atque Democratarum Socialium detrimentis acerbissimis affectae sunt. Qua re Democratae Sociales recusaverunt, ne pergerent coalitionem magnam cum factionibus Christanis Angela Merkel cancellaria. In parlamento tertium locum obtinuit factio nomine Alternative für Deutschland populismo dextro favens. Liberalibus contigit, ut denuo sedes parlamentarias acciperent, Sinistri et Virides numerum legatorum paululum auxerunt. Exspectatur difficillimum fore de coalitione regentium convenire.

Murus terroristas arceat

Lutetiae turris Eiffel nominatus  muro vitreo altitudine duorum et dimidii metrorum circumdetur. Quo muro illud urbis insigne ab impetibus terroristicis tutum fore consilium est. Biennio praeterito in Francogallia impetibus ab Islamistis factis ducenti quadraginta homines necati sunt.

Monumentum athletarum caesorum

In urbe Monaco iis athletis, qui necati erant inter Olympia anni millesimi nonagesimi septuagesimi secundi, monumentum dedicatum est. Terroristae Palaestinenses tum undecim athletas Israelienses obsides retentos occiderant. Cuius monumenti dedicationi interfuerunt non solum cognati athletarum necatorum, sed etiam Frank-Walter Steinmeier praesidens Germaniae et Reuven Rivlin praesidens civitatis Israel.

Caedes antiquis temporibus facta

Potest, ut archaeologi Rigomagi, quod oppidum ad Rhenum situm est, caedem ante duo milia annorum factam detexerint. In purgamentorum receptaculo Romano ossa quaedam humana reperta sunt. Romani autem mortuos extra muros secundum vias sepelire solebant.

Mare Germanicum citius calefit

Ab hominibus doctis Instituti Alfred Wegener Bremerhavensis et moderatorum Germaniae declaratum est per hos quadraginta quinque annos calefactionem maris Germanici, cuius temperatura uno virgula sex gradibus Celsianis aucta est, altero tanto maiorem fuisse quam oceanorum. Quod effectum esse permutatione climatis, quae per totum orbem terrarum observari potest, hominibus earum rerum peritis persuasum est.

Exploratio finita

Instrumentum exploratorium Cassini vocatum per spatium cosmicum iter fecit ad viginti annos, quorum fere tredecim volavit circum Saturnum eiusque satellites. Primum hoc exploratrum pervenit in spatium, quod est inter illum planetam gasis conglobatum et anulos eius, et id quidem non semel, sed saepius quam vicies. Die quinto decimo mensis Septembris homines docti hoc instrumentum consulto praeceps miserunt, ut in planetae atmosphaera ardore deleretur.

Olympia adiudicata

Olympia aestiva anni bis millesimi vicesimi quarti Lutetiae habebuntur, quattuor annis post Angelopoli. Quae attributio a Consilio Internationali Olympico probata est pacto cum utraque urbe inito. Quo facto Lutetiae successit petitio, postquam bis accepta non erat. Qua re post centum denique annos denuo in ea urbe Olympia habebuntur.

Praecursatrix pedifollica

Bibiana Steinhaus post hominum memoriam prima fuit pediludii Ligae Foederalis virorum arbitra. Quae mulier duodequadraginta annorum praefuit pediludio, quo Hertha BSC et Werder Bremen inter se certaverunt, quod certamen uno ad unum finitum est. Non modo lusores, sed etiam exercitatores utriusque manus post ludum finitum eam maxime laudaverunt.

Notabilia: Triumphus sine victoria

Constat post cladem Varianam Germanicum temptavisse, ut Germaniam sub imperium Romanorum redigeret. At eum, cum expensa harum expeditionum maiores fuerunt, imperator Tiberius Romam revocavit triumpho concesso. Qui ante duo milia annorum actus est, quamquam victoria magna parta non erat. Qua ex re in oppido Haltern usque in mensem Novembrem ineuntem patet expositio, qua monstratur, quae fuerint condiciones, sub quibus triumphus decerneretur, et quid factum esset, si Germanicus re vera Germaniam totam tum subegisset.
Plura invenies in interrete sub
http://www.lwl.org/triumph-ausstellung

Nuntios recitat: Hannelore Zöllner

Nuntii Latini mensis Septembris 2017 [5:39 Minuten] Lateinischer Monatsrückblick September 2017

Rubriken