Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein Monatsnachrichten

Nuntii Latini Mensis Novembris 2017

1. Dezember 2017

Mugabe principatu deiectus

In civitate Zimbabua milites Constantino Chiwenga duce rerum potiti sunt. Cum Robert Mugabe praesidens vicarium Emerson Mnangagwa dimisisset, ut uxorem sucessorem sui faceret, duces militum ab eo destiterunt. Mugabe, qui nonaginta trium annorum est, caput rei publicae veterrimum Africae erat. Triginta septem annos tyrannus crudelis rexit civitatem, cuius condicio his annis e florentissima miserrima facta est.

Menschen in einem Stadion in Simbabwe [Quelle: Imago, Xinhua]

Et in Sicilia dextrorsum itum

Ex electionibus regionalibus in Sicilia habitis Sebastiano Musumeci canditatus foederationis dextrorum et conservativorum victor exiit ad quadragenas centesimas suffragiorum adeptus. Cui Silvio Berlusconi ministrorum praesidens pristinus Italiae  in petitione adiumento fuit. Hic eventus electionibus quoque parlamentariis proximi anni indicare putatur voluntatem Siculorum.

Democratae victores

In Civitatibus Unitis Americae populus ad suffragia vocatus Donald Trump praesidentis modum rei publicae gerendae abnuit. Democratae enim in civitatibus New Jersey atque Virginia electionibus gubernatorum habitis vicerunt. Novi Eboraci quoque ex electione magistri civium Elio di Blasio Democrata exiit victor.                                                       

Naves circumvectoriae portu Venetiae prohibentur

Moderatores Italiae decreverunt navibus permagnis portum Venetiae, qui est ipsa in urbe, adire non iam licere. Talibus navibus petendus erit portus novus, qui exstruetur in ora Venetiae opposita. Navicularii quidem verentur, ne iacturam accipiant; at iis, qui naturam conservare student, persuasum est has naves eximiae magnitudinis urbem ad lacunas sitam delere.

Pictura maximi pretii

Tabula Salvator Mundi nominata, quae a Leonardo da Vinci picta esse dicitur, Novi Eboraci in auctione pretio quadringentorum quinquaginta milionum dollariorum veniit. Hoc igitur artificio maioris pretii per orbem terrarum est nullum. Qua tabula exhibetur effigies Iesu Christi circiter anno millesimo quingentesimo in ligno iuglandis oleo picta. At non certum est eam re vera a Leonardo factam esse.

Eruptiones montium sunt in causa

In Aegypto imperium Ptolemaeum magna potentia fuit; quod anno tricesimo a. Chr. n. finitum est Cleopatra mortua. Rerum scriptores usque ad hunc diem coniectabant, cur hoc imperium concidisset. Nuper homines docti reppererunt finem imperii Ptolemaei  e magnis eruptionibus montium secutum esse, antequam Aegyptus in dicionem potestatemque populi Romani redigeretur.

Spatium vacuum in pyramide Cheopis detectum

Inter illas tres pyramides prope urbem Gizeh sitas, quae sunt inter nobilissima generis humani aedificia, Cheopis est maxima et clarissima. Methodis novissimis usi homines docti Francogalli Iaponensesque detexerunt in hac mole inesse spatium vacuum longitudine non minus triginta, altitudine octo metrorum, quod adhuc ignorabatur. Haec pyramis, quae exstructa erat sepulchrum monumentumque Cheopis pharaonis, est unicum ex illis septem operibus mirabilibus antiquitatis non destructum.

Vestigia in Creta investigata

In vico Trachilos prope litus septentrionale insulae Cretae sito geologi Poloni investigaverunt vestigia, quae non a simiis temporum antiquissimorum, sed a proavis veterrimis hominum relicta esse videntur. Quae vestigia fere sex milionum annorum esse palaeontologi Sueciae comprobaverunt. Si id verum est, cunabula generis humani non solum sunt in Africa, ut adhuc putabatur, sed etiam in Europa.

Unus ex heroibus Bernensibus

Hans Schäfer pedilusor pristinus Coloniae in patria sua aetate nonaginta annorum obiit. Multos annos lusit pro societate pedifollica 1.FC Köln atque fuit in illa manu Germaniae, quae anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto campionatum mundanum adepta est. In certamine finali follem misit ad illum Helmut Rahn, qui eum tertium portae Hungariorum inferens victoriam Germanorum perfecit.

Notabilia: Alsatia temporibus imperii Romani

Columbariae in museo Unterlinden usque in mensem Ianuarium patet expositio, qua monstratur, quem ad modum homines in pago Alsacensi temporibus imperii Romani vixerint. Exhibentur res, quae proximis annis detectae sunt, cum archaeologis erant effodienda et perscrutanda loca, ubi exstructio aedificiorum vel viarum imminebat, ne reliquiae illius temporis perderentur. Inter alia docetur de hominibus, de domiciliis, de religione, de cultu sepulchrali, de commercio.

Similes expositiones, quae ad alias regiones pertinent et mense Februario finientur, invenies Lopoduni et in oppido Frauenfeld in Helvetia sito.

Plura invenies in interrete sub:
Alsatia temporibus imperii Romani Römer am Bodensee Lobdengau Museum

Nuntios recitat: Volker Lütjens

Optamus lectoribus nostris: Sit vobis festum natalis Domini laetum et bene perveniatis in annum novum.

Nuntii Latini mensis Novembris 2017 [7:02 Minuten] Lateinischer Monatsrückblick November 2017

Rubriken