Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Monatsrückblick

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein Monatsnachrichten

Nuntii Latini mensium Iulii et Augusti 2017

31. August 2017

Ruine einer antiken Arena in Rom [Quelle: Radio Bremen, Martina Raake]
Das Colosseum in Rom: Schauplatz der Gladiatorenkämpfe. Mit 527 Metern Umfang ist es das größte Amphietheater dieser Art. Es fasste ca. 50.000 Zuschauer. [Quelle: Radio Bremen, Martina Raake]

Tumultus inter congressum capitum civitatum

Capitibus viginti civitatum potentissimarum mense Iulio Hamburgum congressis turbae ac tumultus concitati sunt, inter quos sescenti homines vulneribus sunt affecti. Quibus concitationibus conventus decreta non satis certa esse obumbrata inter omnes fere constat. Ad hunc congressum Angela Merkel Germaniae cancellaria ea de causa quoque Hamburgum invitaverat, ut esset honori Helmut Schmidt cancellario pristino ex ea urbe orto, qui fuerat inter eos, quorum auctoritate tales congressus instituti erant.

Regimen a transfuga Viridium dissolutum

Civitas Saxonia Inferior non iam  a Rubribus et Viridibus Stephan Weil duce regi potest, quod una  e factionibus regentibus, Elke Twesten Viridis, a factione defecit, ut Unioni Democratarum Christianorum se adiungeret. Cives Saxoniae Inferioris evocantur ad praemature eligendum parlamentum, id quod fiet Idibus Octobribus.

Plures Britanni Germani fieri student

Numquam maior numerus Britannorum civitati Germaniae adscriptus est quam anno praeterito. Quorum plerique declaraverunt causam esse,quod Britannia se ab Unione Europaea seiungeret. Qui Britanni diploma Germaniae habere student, ut utilitates Unionis Europaeae retineantur.

Tabulae necopinato inventae

In museis Vaticanis viri artium periti in oeco Constantini restaurando duas tabulas a Raphael pictore pictas invenerunt. Quae imagines Amicitiam et Iustitiam repraesentant. Usque ad hunc diem inter omnes constabat illi pictori non iam contigisse ea, quae Iulius II papa iusserat, conficere,  antequam mortuus est.

Specus aevi glacialis inter hereditates mundi recepti

Sex specus non procul ab urbe Ulma in monte Iura Suebica siti ab UNESCO in numerum hereditatum mundi recepti sunt. In his enim exemplaria artificiorum  vetustissima detecta erant. Quae aevo glaciali perfecta habent circiter quadraginta milia annorum. Sculpta ergo sunt, cum Homo sapiens, id est recentissimum genus hominum, modo advenerat in Europam.

Pretium pedilusoris maximum

Neymar Júnior pedilusor manus Brasiliae vacatione ducentorum viginti duorum milionum Euronum exsoluta societatem pedifollicam Barcinonis reliquit et manui Lutetiae Saint-Germain se adiunxit. Numquam post hominum memoriam tanta copia pecuniae pro pedilusore soluta est. Hac re commoti multi per totum orbem terrarum et societatem Lutetiae et pedilusorem ipsum vituperaverunt: avaritiam eorum esse sine modo modestiaque.

Froome rursus vicit

Christopher Froome Britannus Itinere Gallico centesimo quarto facto primum locum obtinuit. Cuius itineris palmam Britannus ille quartum iam accepit. Marcel Kittel Germanus autem quinque dierum victorias adeptus casu graviore laesus est, ut iter Gallicum pergere non potuerit.

Pons pendulus longissimus

In Valesiae Helveticae regione superiore pons pedestrium pendulus est dedicatus, quo longior in orbe terrarum non est. Qua constructione quadringentorum nonaginta quattour metrorum vici Zermatt et Graechen coniuncti sunt. In pontis parte altissima viatores octoginta quinque metris supra solum pendent. Quod opus constructum est a Theo Lauber ingeniario Helvetico, cui nunc est consilium pontem pendulum in monte Abnoba exstruendi.

Notabilia I: Hercules trecentorum annorum – heros redivivus

Supra Cassellas in horto, in quo postea palatium nomine Wilhelmshöhe aedificatum est, ante trecentos annos Herculis monumentum illud erat exstructum, quod nunc est insigne urbis. Qua de causa in ipso palatio usque in mensem Octobrem est expositio, qua docetur, quae fabulae temporibus antiquis de illo heroe narratae sint, et quae statuae tum fuerint, quarum exemplo illud monumentum fictum et formatum est. Alia parte expositionis monstratur, quae ad artificia artifices ab illo colosso inspirati sint.

Plura invenies in interrete sub:
http://www.museum-kassel.de/de/ausstellungen/herkules-300

Notabilia II: Pompeii minores

In regione ab urbe Lugduno ad meridiem sita, ubi olim via mercatoria ferebat in Galliam septentrionalem, archaeologi coloniam Romanam effosserunt. Multa aedificia, inter quae est schola philosophica, et magnifica opera musiva detecta sunt. Coloniae reliquiae post incendium perniciosum sub cinere in alia saecula conservatae sunt, quod et Pompeiis post illam Vesuvii eruptionem accidit.

Plura invenies in interrete sub:
http://www.sueddeutsche.de/wissen/archaeologie-archaeologen-entdecken-kleines-pompeji-1.3613306

Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner

Nuntii Latini Mensium Iulii et Augusti 2017 [5:41 Minuten]

Diese Nachrichten auch auf deutsch !

Rubriken