Livestream

Bremen Zwei Rubriken Latein Buchtipps

Jetzt neu: butenunbinnen.de, alles wichtige aus der Region

Latein-Buchtipps

De legionibus Romanis

4. April 2014

Recensuit: Hannelore Zöllner

Buch Cover "Die Legionen Roms" [Quelle: Theis Verlag]
Buch Cover "Die Legionen Roms" [Quelle: Theis Verlag]

"Arma virumque cano..." His verbis Vergilius poeta Aeneam gentis Romanae auctorem induxit. Et virum vere Romanum militem esse Romanis persuasum erat excepto M. Tullio Cicerone, qui postulavit: Cedant arma togae … Itaque iure quodam auctores huius libri res gestas populi Romani scripserunt exponentes res militares a temporibus rei publicae liberae usque ad finem imperii.

Narrant principio legiones e civibus Romanis ad bellum convocatis fuisse; postea milites usque ad viginti annos stipendia meruisse et ad potentiam imperatoris cuiusque tutandam quoque militavisse. Auctores describunt, quae rationes pugnandi et condiciones vitae militibus fuerint; non obliti sunt commemorare milites stipendiis emeritis in colonias cultum et humanitatem Romanam induxisse. Maximam autem curam auctores in vitas, ut ita dicam, singularum legionum describendas conferunt. Qui liber picturis abundans thesaurus est omnibus, qui aliquid certi scire volunt de legionibus Romanis.

N. Pollard und  J. Berry: "Die Legionen Roms" (Aus dem Englischen übersetzt von Cornelius Hartz) Theiss Verlag, Stuttgart 2012, 34,95 Euro

Die deutsche Übersetzung:
Die Legionen Roms

Latein